WIESENSTEIGA

WIESENSTEIGA
WIESENSTEIGA
castrum Germaniae in Suevia, sub proprio olim Comite ex Familia Helffenstenia. Superiori nempe saeculô, in Ulrici Comiris Helffenstenii et Catharinae Sonnenbergiae Filiis, Georgio atque Ulrito, duo rami Messkirchius et Wiesensteigius in diversum ire coepêre: cuius tamen utriusque masculi, intra anni spatiuni, defecêre A. C. 1626. in bona alia succedentibus Bavaris: alia (inprimis Messkirchium seu Messkircham) occupantibus Futstenbergiis, quibus hodieque ab Helffensteniis filiabus, earumque heredibus, lis moverur, nondum hucusque decisa. Ita autem se Messkirchiorum linea habuit: Fridericus Comes Helfenstenii, qui obiit A. C. 1474. ex Agnete Weinspergensi, Engelberti filiâ, pater fuit Friderici exstincti A. C. 1482. Hôc et Agnete Ebersteniâ (silia Bernardi Comitis) genitus Ludovicus, iunxit sibi Elisabetham Limpurgiam (filiam Georgii Dn. et Pincernae de Limpurg) obiitque A. C. 1494. Pater Ulrici praefati, cuius maior natu filius Georgius Comes Helffenstenii, in Messkirch, decessit A. C. 1573. relictô ex Apollonia de Zimmern (filia Frobenii Christophori Comitis) Georgiô Frobeniô filiô, defunctô A. C. 1622. Huic Maria Helffenstenia agnata, lineae Wisensteig, genuit Georgium Wilhelmum, Sibyllae Hohenzolleranae Ioanne Comite
genitae maritum, exstinctum A. C. 1626. et Ioannam Eleonoram ac Mariam Vratislao Comiti Furstenbergico neuptam ae defunctam A. C. 1629. Comit. Helffenstenios etc. ultimos lineae Messkirchiae. Idem part. Il. p. 20. Idem vero iam nomen, matrmoniô Matiae praefatae, in Furstenbergicam familiam transiit. Vratislaus enim maritus eius Comes de Furstenberg. lineae Blombergiae, ab uxore dictus in Messkirch, novem in hac familia ramum condidit. His enim coniugibus nati sunt Maria Eleonora Dorthea (uxor Iohannis Eusebii Fuggeri Comitis de Kirchberg) Frauciscus Christophorus (natus A. C. 1625. maritus Mariae Theresiae Principis arenbergae) Frobenius Maria (natus A. C. 1627). et Ioannes Maximilianus Franciscus, qui obiit .... omnes Comites de Furstenberg etc. Lienae Blombergiae in Messkirch. Similiter appellantur, qui ex secundo Vratislavii, coniugio orti sunt. Is enim, priore coniuge exstinctâ A. C. 1629. ex altero Helffensteniae stirpis ramo, Franciscam Carolivam, filiam minimam natu Rudolsi Comitis Helffenstmi, (qui ultimus e maseulis totius stirpis obiit A. c. 1626.) sibi uxorem iunxit, secundis nuptiis, atque ex ea progenuit Mariam Franciscam (natam A. C. 1638.) Io. Martinum Ferdinandum (1640.) Rudolsum Maximilianum (den...) et ferdinandum Wilhelmum (itidem exstinctum ...) omnes itidem Comites de Furstenberg, lineae Blomb. in Messkirch. Vide Ph. Iac. Spenerum, Theatrô Nobil. Europ. Part. II. p. 20. et Part. Ill. p. 41. et 87. Wiesensteigtorum vero series haec. Ulricus praefatus, rami auctor, ex Catharina Montsortia suscepit Rudolphum patrem Rudolphi, qui ultimus e masculis totius helffensteniae stirpis decessit A. C. 1626. Pater ex Eleonora Furstenbergia numerosae prolis, in qua tamen masculi omnes caelibes. et ante patrem defecêre: inter filias, Maria Ioanna nata, A. C. 1612. Maximiliano primum Adanio Landgravio Leuchtenbergio, inde Christiano Comiti Palatino Reheni in Brichenield nupta obiit A. C. 1665. Isabella Eleonora, nata A. C. 1613. uxor obtigit Martino Francisco Comiti Oetingensi in Wallerstein et Francisca Carlorta nata A. C. 1618. elocata est Vratislao Comiti futstenbergio, exstincta A. C. 1641. Vide eundem Spenerum, ibid. p. 9. ut et Arte Heraldicâ, Tom. II.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • MESSKIRCHA — vide infra Wiesensteiga …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”